monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 56, 1
Domino dilectissimo, et cultu sincerissimae caritatis obsequendo atque amplectendo fratri et Compresbytero HIERONYMO AUGUSTINUS. 'Nunquam aeque quisquam tam facile cuilibet innotuit, quam mihi tuorum in Domino studiorum quieta laetitia, et vere exercitatio liberalis. Quanquam ergo percupiam omnino te nosse, tamen exiguum quiddam tui minus habeo, praesentiam videlicet corporis: quam ipsam etiam postea quam te beatissimus nunc Episcopus, tunc vero iam Episcopatu dignus, frater Alypius vidit, remeansque a me visus est, negare non possum, magna ex parte mihi esse relatu eius impressam: et ante reditum cum te ille ibi videbat, et ego videbam, sed oculis eius. Non enim animo me atque illum, sed corpore duos, qui noverit, dixerit, concordia dumtaxat et familiaritate fidissima, non meritis, quibus ille antecellit. Quia ergo me primitus communione spiritus, quo in unum nectimur: deinde illius ex ore iam diligis, nequaquam impudenter, quasi aliquis ignotus, commendo germanitati tuae fratrem Profuturum, quem nostris conatibus, deinde adiutorio tuo vere profuturum speramus: nisi forte quod talis est, ut ipse tibi per eum fiam commendatior, quam ille per me. Hactenus fortasse scribere debuerim, si esse vellem epistularum solemnium more contentus: sed scatet animus in loquelas communicandas tecum de studiis nostris, quae habemus in Christo Iesu Domino nostro; qui nobis multas utilitates et viatica quaedam demonstrati a se itineris, etiam per tuam caritatem non mediocriter ministrare dignatur.'